Ad Amicos Liber
Epistula 1.5
__Dates__
Fronto Cl(audio) Iuliuno salutem
1 Cupperemus profecto, mi Naucelli carissime, eo nos fato praeditos, ut, si mihi liberi etiam virilis sexus nati fuissent eorumque aetas hoc potissimum tempore ad munia militiae fungenda adolesceret, quo tempore tu provinciam cum exercitu administrares, uti sub te mei liberi stipendia mererent.
2 Non longe aberit quin hoc quod uterque cuperemus evenerit: nam Faustinianum Statiani mei filium non minus diligo neque minus eum <a te> diligi cupio quam si ex me natus essent. Is nunc sub te merebit. Scias etiam: meliore bono annos auxeris; quantum ex tua benivolentia Faustinianus ornamenti adsequetur, tantundem tu voluptatis ex Faustiniani elegantia capies.
3 Quam doctus sit, mihi crede; quam rei miliatris peritus, praedicant omnes sub quibus meruit. sed tum demum doctrinae industriaeque suae fructum sese percepisse putabit, ubi se tibi probarit.
4 Fac periculum in militia emuneribus, fac periculum in consiliis iudiciaris, fac periculum in litteris, omni denique prudentiae et facilitatis usu vel serio vel remisso: semper et ubique eum parem sui invenies.
5 Patrem vero eius egregium virum, nisi tute nosses, satis ego laudere non possem. Quin aliquanto minus dixerim, tamesti plurimum dixero. Prosus, ego Statiani mei filium qualemcumque diligerem, tam hercule quam Faustiniani mei patrem qualemcumque carum haberem. Nunc vero uter utri plus apud me gratiae conciliet ignoro, nisi quod utrumque impensius alterum alterius gratia diligo.
Epistula 1.9
__Dates__
Fronto Caelio Optato Salutem
Sardius Saturninus artissima mihi familiaritate coniunctus est per filios suos doctissimos iuvenes, quos in contubernio mecum adsiduos habeo. Magnopere eum tibi, frater, commendo et peto, si quid negotii eum ad te perduxerit, carissimum mihi virum omni honore dignum iudices et ope tua protegas.
Epistula 1.10
__Dates__
Sardius Saturninus filium habet Sardium Lupum, doctum et facundum virum, de mea domo meoque contubernio in forum deductum, ad omnis bonas artis a me institutum, frequentissimum auditorem tuum et maximum laudatorem carminum tuorum. Habuit fratrem egregiae indolis iuvenem; adtentus minus paludis aqua solus mersus in domo mea defunctus est. Me gravissimo dolore adfecit, ut eo casu gravissimo aucta mihi necessitudo sit cum Sardio Saturnino. Tu qui alias…Romae, alias serio sive festivo modo amasti, altera modo…consolatus sis. Oro quaesoque ut merito honore eum prosequaris et inter cultores familiae nostrae numeres ac diligas.
Epistula 1.11
__Dates__
Fronto Velio Rufo Seni Salutem
Figurae orationis sunt quae maxime orationem ornant. Duplex autem genus est figurarum: aut enim verborum figurae sunt aut sententiarum. In figuris verborum est tropos metaphora. Hac figura usus sum, cum ‘cloacam’ dixi de corpore in quo neque sanguis sincerus neque aqua pura neque ullus umor liquidus, sed ita ut in palude corrupta omnia. Quod autem plerosque fugit, te hominem vehementem et cum doctrina tum multo magis natura validum scire oportet eius modicae oratorias aliter.