Ad Antoninum Imperatorem et invicem, Liber III
Epistula 3.3
__Dates___
Magistro meo
Oratones desiderat dominus meus frater vel a me vel a te quam primum mitti. Sed ego malo, mi magister, tu mittas; easque ut in promptu haberes, exemplaria, quae nos erant, misi tibi. Ego mox alia conficiam, quae tibi capies. Hac oratione fratri elaboranda mora intercedat. Ita mihi scripsit.
Vale, mi dulcissime magister. Nepotem saluta.
Epistula 3.4
__Dates__
Domino meo
Pro cetera erga me benivolentia tua fecisti, quod orationum, quas frater tuus dominus desideraverat, huic mittendarum me gratias iam inire voluisti. Adiunxi ultro ego tertiam orationem pro Demostrato P [...] ano, de qua illi scripsi: “Adiunxi”, inquam, “orationem pro Demostrato, quam eum cum primum fratri tuo obtuli, didici ex eo Asclepiodotum, qui oratione ista compelletur, a te non inprobari. Quod ubi prumum comperi, curavi equidem abolere orationem, sed jam pervaserat in manus plurium quam, ut abolere possem. Sed quid fiat postea? Quid, inquam, fiat nisi et Asclepiodotum, quia ut me tu probasti, mihi quoque fieri amicissimum? Tam hercule quam est Herodes summus nunc meus, quamquam dixi orationem.”
Vale, mi domine dulcissime. Dominam et filiolos saluta. Has interea orationes mittito in le<gendo> duas de