Ad Marcus Caesarem et invicem, Liber III
Epistula 2.13
__Dates__
Domino meo,
Cratiam meam misi ad diem natalem matris tuae3 celebrandum eique praecepi, ut istic subsisteret quoad ego venirem. Eodem autem momento, quo consulatum eiuravero, vehiculum conscendam et ad vos pervolabo. Interim Cratiae meae nullum a fame periculum fore fide mea spopondi: Mater enim tua particulas a te sibi missas, cum clienta communicabit: Neque est Cratia mea, ut causidicorum uxores feruntur, multi cibi. Vel osculis solis matris tuae contenta vixerit. Sed enim quid me fiet? Ne osculum quidem usquam ullum est Romae residuum. Omnes meae fortunae et mea omnia gaudia Neapoli sunt. Oro te, quis iste mos est pridie magistratum eiurandi? Quid quod ego paratus sum, dum ante plures dies eiurem, per plures deos iurare? Quid est autem, quod iuraturus sum me consulatu abire? Ego vero etiam illud iuravero, me olim consulatu abire cupere ut M. Aurelium conplectar.