Fronto Online
  • Home
  • Text and Commentary
    • Antoninum Liber 1
  • History of the Collection
  • Bibliography
  • Contact

Ad Marcus Caesarem et invicem, Liber III

Epistula 3.2

__Dates__


Aurelius Caes. Frontoni suo salutem.

1 Saepe te mihi dixisse scio quaerere te, quid maxime faceres gratum mihi. Id tempus nunc adest: Nunc amorem erga te meum augere potes - si augeri potest. Adpropinquat cognitio in qua homines non modo orationem tuam benigne audituri, sed indignationem maligne speactaturi videntur. Neque ullum video, qui te in hac re monere audeat. Nam qui minus aimici sunt, malunt te inspectare inconstantius agentem; qui autem magis amici sunt metuunt, ne adversario tuo amiciores esse videantur, si te ab accusatione eius propria tua abducant. Tum autem, si quod tu in eam rem dictum elegantius meditatus es, per silentium dictionem auferre tibi non sustinent. Adeo sive tu me temerarium consultorem sive audacem puerulum sive adversario tuo benivolentiorem esse existimabis, non propterea quod rectius esse arbitrabor pedetemptius tibi consulam, sed quid dixi ‘consulam’, qui id a te postulo et magno opere postulo et me, si inpetro, obligari tibi repromitto. Et dices: “Quid? Si lacessitus fuero, non eum simili dicto remunerabo?” At ex eo tibi maiorem laudem quaeris, si nec lacessitus quicquam responderis. Verum si prior fecerit, respondenti tibi utcumque poterit ignosci; ut autem non inciperet, postulavi ab eo et impetrasse me credo. Utrumque enim vestrum pro suis quemque meritis diligo et scio illum quidem in avi mei P. Calvisii domo eruditum, me autem apud te eruditum. Propterea maximam curam in animo meo habeo, uti quam honestissime negotium istud odiosissimum transigatur.

2 Opto, ut consilium conprobes, nam voluntatem conprobabis. Ego certe minus sapienter magis scripsero quam minus amice tacuero.

Vale, mi Fronto carissime et amicissime.


Epistula 3.13

146–147 CE


Domino meo.

1 Quod poetis concessum est ὀνοματοποιεῖν, verba nova fingere, quo facilius, quod sentiunt, exprimant, id mihi necessarium est ad gaudium meum expromendum. Nam solitis et usitatis verbis non sum contentus, sed laetius gaudeo quam ut sermone volgato significare laetitiam animi mei possim: Tot mihi a te in tam paucis diebus epistulas scriptas easque tam eleganter, tam amice, tam blande, tam effuse, tam fraglanter conpositas, cum iam tot negotiis quot officiis, quot rescribendis per provinsias litteris distringere.

2 Atenim proposueram (nihil enim mihi a te occultum aut dissimulatum retinere fas est) ita, inquam, proposueram vel desidiae culpam a te subire rarius scribendo tibi potius quam te multis rebus occupatum epistulis meis onorarem et ad rescribendum provocarem, quom tu cotidie ultro scripsisti mihi. Sed quid dico ‘cotidie’? Ergo iam hic mihi ὀνοματοποιίας opus est. Nam ‘cotidie’ foret, si singulas epistulas per dies singulos scripsisses; quom vero plures epistulae quam sint dies, verbum istud ‘cottidie’ minus significat. Nec est, domine, quod mihi tristior sis, cur omnino veritus sim ne tibi litterae meae crebriores oneris essent: Nam quo mei amantior es, tanto me laborum tuorum parciorem et occupationum tuarum modestiorem esse oportet.

3 Quid est mihi osculo tuo suavius! Ille mihi suavis odor, ille fructus in tuo collo atque osculo situs est. Attamen proxime, cum proficiscerere, cum iam pater tuus vehiculum conscendisset, te salutantium et exosculantium turba diutius moraretur. profuit ut te solus ex omnibus non complecterer nec exoscularer. Item in ceteris aliis rebus omnibus numquam equidem mea commoda tuis utilitatibus anteponam; quin si opus sit, meo gravissimo labore atque negotio tuum levissimum et otium redimam.

4 Igitur, cogitans quantum ex epistulis scribendis laboris caperes, proposueram parcius te appellare quom tu cotidie scripsisti mihi. Quas ego epistulas quom acciperem, simile patiebar, quod amator patitur, qui delicias suas videat currere ad se per iter asperum et periculosum. Namque is simul advenientem gaudet, simul periculum reveretur. Unde displicet mihi fabula histrionibus celebrata, ubi amans amantem puella iuvenem nocte lumine accenso stans in turri natantem in mare opperitur. Nam ego potius te caruero – tametsi amore tuo ardeo – potius quam te ad hoc noctis natare tantum profundi patiar ne luna occidat, ne ventus lucernam interemat, ne quid ibi ex frigore inpliciscare, ne fluctus, ne vadus, ne piscis aliquo noxsit. Haec ratio amantibus decuit et melior et salubrior fuit: Non alieno capitali periculo sectari voluptatis usuram brevem ac paenitendam.

5 Nunc ut a fabula ad verum convertar, id ego non mediocriter anxius eram ne necessariis laboribus tuis ego insuper aliquod molestiae atque oneris inponerem, si praeter eas epistulas, quas ad plurimos necessario munere cotidie rescribis, ego quoque ad rescribendum fatigarem. Nam me carere omni fructu amoris tui malim quam te ne minimum quidem incommodi voluptatis meae gratia subire.


Epistula 3.15

__Dates__


<Domino meo.>

<...> molliantur atque ita efficacius sine ulla ad animos offensione audientium penetrent. Haec sunt profecto, quae tu putas obliqua et insincera et anxia et verae amicitiae minime adcommodata. At ego sine istis artibus omnem orationem absurdam et agrestem et inconditam, denique inertem atque inutilem puto. Neque magis oratoribus arbitror necessaria eiusmodi artificia quam philosophis. In ea re non oratorum domesticis, quod dicitur, testimoniis utar, sed philosophorum eminentissimis, poetarum vetustissimis excellentissimisque, vitae denique cotidianae usu atque cultu artiumque omnium experimentis. Quidnam igitur tibi videtur princeps Ille sapientiae simul atque eloquentiae Socrates? Huic enim primo ac potissimo testimonium apud te denuntiavi: Eone usus genere dicendi, in quo nihil est oblicum, nihil interdum dissimulatum? Quibus ille modis Protagoram et Polum et Thrasymachum et sophistas ceteros versare atque inretire solitus? Quando autem aperta arte congressus est? Quando non ex insidiis adortus? Quo ex homine nata inversa oratio videtur, quam Graece εἰρωνείαν appellant. Alcibiaden vero ceterosque adulescentis genere aut forma aut opibus feroces quo pacto appellare atque adfari solebat? Per iurgium an per πολιτείαν, exprobrando acriter quae delinquerent an leniter arguendo? Neque deerat Socrati profecto gravitas aut vis, qua tum cynicus Diogenes volgo saeviebat; sed vidit profecto ingenia partim hominum ac praecipue adulescentium facilius comi atque adfabili oratione leniri quam acri violentaque superari. Itaque non vineis neque arietibus errores adulescentium expugnabat, sed cuniculis subruebat, neque umquam ab eo auditores discessere lacerati sed nonnumquam lacessiti. Est enim genus hominum natura insectantibus indomitum, blandientibus conciliatum. Quamobrem facilius precariis decedimus, quam violentis deterremur, plusque ad corrigendum promovent consilia quam iurgia. Ita comitati monentium obsequimur, inclementiae obiurgantium obnitimur


Epistula 3.18

__Dates__


Have mi Fronto merito carissime

1 Intellego istam tuam argutissimam strofam, quam tu quidem benignissime repperisti: ut, quia laudando me fidem propter egregium erga me amorem tuum non habebas, vituperando laudi fidem quaereres. Sed o me beatum, qui a Marco Cornelio meo, oratore maximo, homine optimo, et laudari et reprehendi dignus esse videor! quid ego de tuis litteris dicam benignissimis, verissimis, amicissimis? Verissimis tamen usque ad primam partem libelli tui, nam cetera, ubi me conprobas, ut ait nescio quis Graecus (puto Thucydides): τυφλῦται γὰρ τὸ φιλοῦν περὶ τὸ φιλόμενον, item tu partim meorum prope caeco amore interpretatus es.

2 Sed (tanti est me non recte scribere et te nullo meo merito, sed solo tuo erga me amore laudare, de quo tu plurima et elegantissima ad me proxime scripsisti) ego, si tu volueris, ero aliquid. Ceterum litterae tuae id effecerunt, ut quam vehementer me amares sentirem. Sed quod ad ἀνθυμίαν meam attinet, nihilominus adhuc animus meus pavet et tristiculus est, ne quid hodie in senatu dixerim, propter quod te magistrum habere non merear.

Vale mihi Fronto, quid dicam nisi amice optime.