Ad Marcus Caesarem et invicem, Liber IV
Epistula 4.7
c. 145 CE
Have mihi magister dulcissime
1 Tandem tabellarius proficiscitur et ego tridui acta mea ad te tandem possum dimittere. Nec quicquam dico: Ita epistulis prope ad triginta dictandis spiritum insumpsi. Nam quod proxime tibi de epistulis placuerat, nondum ad patrem meum pertuli. Sed cum dis iuvantibus ad urbem veniemus, admone me ut tibi aliquid de hac re narrem. Sed quae tua et mea meteoria est, neque tu me admonebis neque ego tibi narrabo; atque enim re vera opus consulto est.
2 Vale, meum - quid dicam? Quidquid dixero, satis non est. Vale, meum desiderium, mea voluptas.