Ad Antoninum Pium Liber
Epistula 4
__Dates__
Domino meo Caesari.
Niger Censorius diem suum obiit. Quincuncem bonorum suorum nobis reliquit testamento cetera honesto, quod ad verba vero adtinet, inconsiderato, in quo irae magis quam decori suo consuluit. Inclementius enim progressus est in Gavium Maximum clarissimum et nobis observandum virum. Ob eam rem necessarium visum scribere me domino nostro patri tuo et ipsi Gavio Maximo difficillimae quidem rationis epistulas, in quibus et factum Nigri mei, quod inprobabam, non reprehendere nequibam, et tamen amici atque heredis officium, ut par erat, retinere cupiebam. Haec ego te, ut mea omnia cetera, conatus mehercules ad te quoque de eadem re prolixiores litteras scribere; sed recordanti cuncta mihi melius visum non obtundere te neque a potioribus avocare.
Epistula 5
__Dates__
Antonino Pio Augusto Fronto.
Vitae meae parte depicisci cupio, imp<erator>, ut te complecterer felicissimo et optatissimo initi imperii die, quem ego diem natalem salutis, dignitatis, securitatis meae existimo. Sed dolor umeri gravis, cervicis vero multo gravissimus ita me adflixit, ut adhuc usque vix inclinare me vel erigere vel convertere possim: Ita immobili cervici utor. Sed apud lares, penates deosque familiares meos et reddidi et suscepi vota et precatus sum uti anno insequenti bis te complecterer ista die, bis pectus tuum et manus exoscularer praeteriti simul et praesentis anni vicem persequens.