Ad Verum Imperatorem Aurelium Caesarem, Liber I
Epistula 1.8
__Dates__
Domino Aurelio Vero Augusto
Fatigatum me valetudine diutina et praeter solitum gravi ac gravissimis etiam luctibus paene continuis adflictum (nam in paucissimis mensibus et uxorem carissimam et nepotem trimulum amisi), sed his plerisque me malis perculsum, relevatum | tamen aliquantum fateor, quod te meminisse nostri et quaedam nostra desiderasse cognovi. Misi igitur quae dominus meus frater tuus, litteris tuis admonitus, mittenda censuit. Adiunxi praeterea orationem pro Demostrato, quam cum fratri tuo primum obtuli, didici ex eo Asclepiodotum, qui oratione ista compelletur, a te non improbarei. Quod ego ubi comperi, cupivi equidem abolere orationem, sed iam pervaserat in manus plurium quam ut abolere possem. Quid igit<ur, q>uid igitur, inquam, probabis? Asclepiodotum, cum a te probetur, mihi quoque fieri amicissimum, tam hercule quam est Herodes summus nunc meus, quamquam extet oratio. Egit praeterea mecum frater tuus inpense id quod ego multo inpensius adgredi cupio et, ubi primum commentarium miseris, adgrediar ex summis voluntatis opibus; nam de facultate tute videbis, qui me idoneum censuisti.