Ad Antoninum Imperatorem et invicem, Liber I
Epistula 1.1
__date___
Magistro meo
1 Bonum annum, bonam salutem, bonam fortunam peto a dis die mihi sollemni natali tuo compotemque me voti fore confido; nam quem sponte dei iuvisse volunt et dignum ope sua iudicant, eum commendo benignitati eorum. Tu cum alia laetabilia, mi magister, in tuo animo festo die agitabis, numerato apud te, qui te valde diligant: in iis primis hunc tuum discipulum ponito, inibi dominum meum fratrem, πάθει φιλοῦντάς σε ἀνθρώπους.
2 Vale et perennem multis annis bonam valetudinem, mi magister, obtine laetissimus incolumitate filiae, nepotum, generi.
3 Nostra Faustina reficit sanitatem. Pullus noster Antoninus aliquo lenius tussit. Quantum quisque in nidulo nostro iam sapit, tantum pro te precatur. Iterum atque iterum ac | porro in longam senectam bene vale, iucundissime magister. Peto a te, sed impetratum sit, ne te ob diem natalem Cornificiae Lorium. Dis volentibus paucis diebus nos videbis. Sed post diem natalem tuum, si me amas, nox quae sequitur fac iam placide quiescas sine ullius instantis officii cogitatione. Hoc Antonino tuo da sollicite et vere petentei.
Epistula 1.3
October-December 162 CE
Domino meo Antonio Aug. Fronto
Vidi pullulos tuos, quod quidem libentissime in vita mea viderim, tam simili facie tibi, ut nihil sit hoc simili similius. Feci prorsus conpendium itineris Lorium usque, conpendium viae lubricae, conpendium clivorum arduorum. Tamen vidi te non exadvorsum modo, sed locupletius sive me ad dexteram sive ad sinistram convertissem. 2 Sunt autem dis iuvantibus colore satis salubri, clamore forti. Panem alter tenebat bene candidum, ut puer regius, alter autem cibarium, plane ut a patre philosopho prognatus. Deos quaeso sit salvus sator, salva sint sata, salva seges sit, quae tam similes procreat. Nam etiam voculas quoque eorum audivi tam dulcis, tam venustas, ut orationis tuae lepidum illum et liquidum sonum - nescio quo pacto - in utriusque pipulo adgnoscerem. Iam tu igitur, nisi caves, superbiorem aliquanto me experiere: Habeo enim, quos pro te non oculeis modo amem, sed etiam auribus.
Epistula 1.4
October-December 162 CE
Magistro meo Sal.
Vidi filiolos meos, quom eos tu vidisti; vidi et te, cum litteras tuas legerem. Oro te, mi magister, ama me, ut amas; ama me sic etiam quomodo istos parvolos nostros amas; nondum omne dixi, quod volo: Ama me, quomodo amasti.2 Haec ut scriberem, tuarum litterarum mira iucunditas produxit; nam de elegantia quid dicam, nisi te Latine loqui, nos ceteros neque Graece neque Latine. Domino meo fratri peto scriptites. Valde volt, ut hoc a te impetrem; desideria autem illius intemperantem me et violentum faciunt.