Fronto Online
  • Home
  • Text and Commentary
    • Antoninum Liber 1
  • History of the Collection
  • Bibliography
  • Contact

Epistulae Graecae

Epistula Graeca 7

c. 139 CE


Have mi magister optime

1 Ave! Perge! Quantum libet! Comminare et argumentorum globis criminare! Numquam tu tamen erasten tuum – me dico – depuleris; nec ego minus amare me Frontonem praedicabo minusque amabo quo tu tam variis tamque vehementibus sententieis adprobaris minus amantibus magis opitulandum ac largiendum esse. Ego hercule te ita amore depereo neque deterreor isto tuo dogmate ac, si magis eris alieis non amantibus opportunus et promptus, ego tamen amabo atque usque amabo.

2 Ceterum, quod ad sensuum densitatem, quod ad inventionis argutiam, quod ad aemulationis tuae felicitatem adtinet, nolo quicquam dicere te multo placentis illos sibi et provocantis Atticos antevenisse, ac tamen nequeo quin dicam. Amo enim et hoc denique amantibus vere tribuendum esse censeo, quod victoris τῶν ἐρωμένων magis gauderent. Vicimus igitur, vicimus, inquam. Num . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . praestabilius sub laquearibus quam sub platanis, intra pomerium quam extra murum, sine delicieis quam ipsa Lai proxime adsistente habitanteve disputari? Nequeo reteiaclari, utra re magis caveam, quod de Lysia orator saeculi huius dogma tulerit an quod magister meus de Platone.

3 Illud equidem non temere adiuravero: Si quis iste revera Phaeder fuit, si umquam is a Socrate afuit, non magis Socraten Phaedri desiderio quam me per istos dies (‘dies’ dico? ‘menses’, inquam) tui adspectus cupidine arsisse. Tua epistula haec fecit ne ille Diona esset quin tantum amet nisi confestim tuo amore corripitur.

4 Vale, mihi maxima res sub caelo, gloria mea. Sufficit talem magistrum habuisse. Domina mater te salutat.